Access

You are not currently logged in.

Access your personal account or get JSTOR access through your library or other institution:

login

Log in to your personal account or through your institution.

If You Use a Screen Reader

This content is available through Read Online (Free) program, which relies on page scans. Since scans are not currently available to screen readers, please contact JSTOR User Support for access. We'll provide a PDF copy for your screen reader.

English and American Modernism: PART I. Modernism, the Creeds and Christology

Francis Woodlock
Gregorianum
Vol. 8, No. 1 (1927), pp. 23-40
Stable URL: http://www.jstor.org/stable/23569333
Page Count: 18
  • Read Online (Free)
  • Subscribe ($19.50)
  • Cite this Item
Since scans are not currently available to screen readers, please contact JSTOR User Support for access. We'll provide a PDF copy for your screen reader.
English and American Modernism: PART I. Modernism, the Creeds and Christology
Preview not available

Abstract

Modernismus inter Anglicanos Angliae et Americae. — Pars I. Modernismus, Symbola et Christologia. — Finis Auctoris est exponere quomodo se habeat Modernismus inter Anglicanos nostrae aetatis, ut, dum sermo fit de reditu populorum anglica lingua loquentium ad Ecclesiam catholicam, ac praesertim de quadam eorum fractione, quos vocant « Anglo-Catholicos », verba et facta rectius interpretari possimus. Censet A. in Anglia et America Modernismum quasi quamdam pestem ita multorum Anglicanorum animos invasisse ut spem praecludat reditus illius quem tantopere catholici desiderant et tam studiosa oratione a Deo petunt. Ratio autem est quod modernistarum mentes ad fidem iterum accedere vix aut ne vix quidem possunt; existimant enim se ultra fidem processisse et devenisse ad puriorem et altiorem veritatem; asseverant se « nucleum » revelatarum veritatum retinere, abiecto cortice mythorum, superstitionum, mysteriorum et miraculorum. Dum Christus hortatur nos ut puerorum simplicem animum imitemur, ipsi auctoritatem omnem et magisterium repudiant. Non definit A. Modernismum, quoniam, dum describitur quomodo neget veritatis catholicae doctrinas, quomodo se habeat erga Symbolum fidei et integrum ordinem supernaturalem, satis iam notum fit, eo exsurgente resurgere omnes antiquas haereses. A. I. — Auctori licuit adesse annuo Conventui Anglorum modernistarum (Oxonii, anno 1925). In quo audivit disserentes de quaestionibus quae in nostris catholicis Theodiceis tractantur: quomodo in Deum credamus; quid de Deo credamus. Miratus est autem nihil prorsus dictum esse de argumentis quibus S. Thomas probat Deum exsistere. Ad solam « experientiam religiosam » appellatum est; ex qua sane nulla certitudo, sed mera probabilitas oriri potest. — Deum vero neque ut omnipotentem, neque ut omnia scientem, neque ut ubique praesentem descripserunt, cum neque « experientia religiosa » neque sensus divina attributa percipere possit. Vere mirum erat audire eos qui catholicos credulitatis accusant, fundamentum fidei ponere « religiosam experientiam », quae toties iam atque etiam recens apparuit esse fons superstitionum homine indignarum. Satis est meminisse Mormonismum, « Christian Science », cetera. Quam suam mirationem cum A. coram omnibus invitatus expressisset, responderunt, multos revera timere ne ex illa methodo et ex « nova » quam dicunt « psychologia » grave periculum crearetur fidei. Religiosam enim experientiam dicit nova illa psychologia nihil tandem aliud esse quam animi quamdam commotionem, ad eam ergo non esse attendendum, nihil ex ea probari. Quidam orator in Oxoniensi Modernistarum Conventu anno 1924 sic locutus est de « nova psychologia » : « Imminet nostris diebus pugna inter religionem et psychologiam, maxime illam quam nunc vocant « novam psychologiam », quae conatur investigare tum occulta motiva actionum humanarum, tum praesertim fontes occultos fidei. Quaerit illa psychologia, e. gr. num oratio aliud sit quam auto-suggestio, num religio non sit puerilis modus vitam aestimandi, nevrosis, cetera ». Viros autem de quibus sermo est in S. Scriptura, S. Paulum, Iobum, Ecclesiasten, examini accurato subiecit eosque iudicavit omnes nervis laboravisse; ausa est ipsam perfectam Christi Domini naturam analysi submittere blasphemiasque suas proponere ut conclusiones novae scientiae. II. — Exsistitne supernaturale? Si ad verba attendis, utique. Modernistae enim Anglicani nolunt lectores offendere; malunt, prout fieri potest, antiquas voces usurpare iisque vestire novos conceptus. In hoc est maximum periculum. E. gr., negant miracula, dum asseverant se supernaturale minime abicere. Contra, Rev. J. W. Thompson dicit negationem miraculorum conditionem esse ut nostra aetate supernaturale admitti possit a viro exculto. Et a. 1924 Oxonii Rev. J. C. Hardwick dicebat verbum « supernaturale » posse certo usurpari ad designandas altiores formas exsistentiae, quales sunt vita et intelligentia, quamvis revera conceptus ille possit dici superfluus. — Recesserunt modernistae a crassiori materialismo ultimi saeculi ac libenter agnoscunt spiritualitatem animae et immanentem spiritum divinum in universo creato; hoc autem est quod vocant « supernaturale ». Gratia vero sanctificans non exsistit; solo facto creationis omnes homines sunt filii Dei; non fuit peccatum originale; homo a statu animali ad dignitatem humanam surrexit. III. — Quid autem de Christo sentiant, nunc videamus. — Vitam Christi narrant Evangelia. At modernistarum fundamentale principium est, omnia quae in Evangeliis miraculum sapiant, vel expungenda esse, vel explicanda; critica ergo utendum esse. Critica vero usi, inveniunt in Novo Testamento tres Christi Domini descriptas figuras: primam, perfecte humanam, miraculis non deformatam, quae historica est; alteram, qualem sibi S. Paulus propriam effinxit; tertiam, praeexsistentem Christum, Verbum, ignoti philosophi Ephesini illius qui dictus est esse Ioannes Apostolus. Criticae illius exitus hic est. Christus est purus homo, non est Deus. Traditionalis doctrina est abicienda; immo asseverat Prof. Kirsopp Lake: « Iesus nunquam se dixit Deum » et addit: « Doctrina quae centrum est theologiae catholicae, ignota erat Iesu et illis discipulis qui primum de eius vita rettulerunt ». De Natali die festo Domini alius scribit: « Adoratio Iesu Infantis idololatria est ». — Quid ergo cogitant cum Iesum « divinum » dicunt? Dr. Major ait: « Divinitas Christi apparuit in eius perfecta humanitate. Non est abyssus magna inter divinam naturam et humanam generaliter consideratam... Solus ille potest credere Incarnationem, cui persuasum est relatione intima coniungi inter se ubique in natura rerum divinum et humanum... (Ceterum) Iesus non se dixit Filium Dei sensu metaphysico, sed sensu morali... ». Nil mirum si modernistae negant Christi divinam potentiam et scientiam. Decanus Rashdall: « Nulla est ratio, inquit, cur supponamus Iesum plura scivisse quam aequales suos de vera scientifica explicatione morborum mentalium qui tunc solebant attribui diabolicae possessioni ». Postquam autem statuerunt Modernistae Iesum censuisse finem mundi esse proximum, hac sola ratione moti ex Evangeliis abscindunt quae Christus dixit de fundatione Ecclesiae, de praedicando Evangelio per universum mundum, de sacramento S. Eucharistiae. « Fieri non potuit ut de his Christus loqueretur, quippe qui persuasus esset finem mundi adfuturum priusquam haec opere possent compleri ». Et inter plura: « Valde miratus esset Christus in ultima cena, si quis ei dixisset hanc cenam qua amicis valediceret, fore aliquando sacramentum et sacrificium in Ecclesia quadam de qua fundanda nunquam cogitaverat! ». Et de doctrina Christi morali similia loquuntur. Sic anglicanus episcopus: « Si Christus potuisset praevidere conditiones nostrae aetatis, non locutus esset, ut fecit, de divortio ». Atque dolendum est quod etiam viri qui se dicunt « Anglo-catholicos » (ergo magis vicinos Ecclesiae catholicae) saepe affecti sint his modernistarum ideis de scientia Christi. B. — Quid ergo sentiunt Anglicani modernistae de symbolis fidei quae in functionibus suae ecclesiae debent aliquando recitare? Evidens est eos non credere symbolorum articulos quos recitant. Certum est modernistas non habere symbolum ut fidei genuinae testimonium; illud in functionibus retinent, affectibus magis quam rationibus moti. Hae sunt reliquiae antiquae fidei, quae nunc habentur ut testes traditionis et historiae fidei, quales sunt etiam illae ruinae abbatiarum anglicarum quae tempore conciderunt. Si quis ut Decanus Inge ad extremas modernistarum partes pertinet, symbolum habet ut meram tesseram admissionis ad ecclesiae cathedram; admissus, iam ex cathedra negat quae ad altare symbolo professus est. Quoniam antiquae fidei aedificium a scientia moderna disruptum et conquassatum concidit, nunc in cathedra docet Modernista quam vocat « instaurationem », « [re-]interpretationem » symboli; sed illa instauratio est pura negatio, interpretatio est ita falsa ut sensus novus ne minimam quidem habeat relationem similitudinis cum sententia primigenia. Et cum iam fere nemo sit inter modernistas qui Nicaenum vel Apostolorum symbolum approbare possit, reliquum est ut eius recitatio sit « testimonium fidelitatis erga Ecclesiam et divinum eius Caput et agnitio generalis unitatis in fide fundamentali ». At difficile est scire quid maneat ex « fundamentali fide christiana », postquam modernistae compleverunt illius fidei « instaurationem ». Dr. Park: « Gaudet, inquit, modernista libera conscientia recitans antiquas formulas et testimonium fert unitati fidei quae eadem est « heri, hodie et in saecula », quamvis intellectuales conceptus antiquis verbis involuti volventibus annis mutentur ». Iterum: « Repetunt modernistae ex animo antiqua verba, sed unumquemque fidei articulum interpretantur ». Et americanus episcopus Dr. Lawrence subtili quadam utens mentali restrictione et duplicitate, quam quidam falso decepti Iesuitarum casuisticae propriam esse dicunt, monet modernistas clericos Anglicanos qui non credunt Christum ex Virgine natum esse, eos posse tamen symbolum « honesto corde » recitare. Ratio est quod symbola exponunt essentialia fidei; cum autem illi fidem in nativitatem Christi ex Virgine non habeant ut essentialem symboli partem, tuta conscientia possunt symbolum recitare. Ex his apparet quam periculosum sit Anglicanismo modus hic agendi modernistarum clericorum. Nulla enim fidei professione a cathedris arceri possunt; ex illis cathedris autem docent haereses quales iam in primis Ecclesiae aetatibus damnatae sunt. Vergente ad finem Oxoniensi Modernistarum Conventu anno 1925, invitatus ut sententiam suam promeret, A. verbis claris expressit quid ipse censeret de eorum honestate et veracitate hac in re. Ultima eius verba haec fuerunt: « Si Iesuita martyr, Edmundus Campion, novisset et si eius conscientia potuisset approbare vestras methodos, domini, poterat iuramentum de regia suprematia proferre, ut vos symbolum recitatis, cum mentali restrictione. Tali duplicitate vitam servasset; at maluit ad Tyburn mori et hodie Campion Hall adest hic prope Oxonii ut monumentum eius gloriosi martyrii pro catholica veritate ».

Page Thumbnails

  • Thumbnail: Page 
[23]
    [23]
  • Thumbnail: Page 
24
    24
  • Thumbnail: Page 
25
    25
  • Thumbnail: Page 
26
    26
  • Thumbnail: Page 
27
    27
  • Thumbnail: Page 
28
    28
  • Thumbnail: Page 
29
    29
  • Thumbnail: Page 
30
    30
  • Thumbnail: Page 
31
    31
  • Thumbnail: Page 
32
    32
  • Thumbnail: Page 
33
    33
  • Thumbnail: Page 
34
    34
  • Thumbnail: Page 
35
    35
  • Thumbnail: Page 
36
    36
  • Thumbnail: Page 
37
    37
  • Thumbnail: Page 
38
    38
  • Thumbnail: Page 
39
    39
  • Thumbnail: Page 
40
    40